Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.25.1 | Cic. Fam. 12.25.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.25.4 |
12.25.1
Liberalibus litteras accepi tuas quas mihi Cornificius altero vicesimo die , ut dicebat , reddidit . eo die non
fuit senatus neque postero . Quinquatribus frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva ; etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra , custos urbis , quam turbo deiecerat , restitueretur . Pansa tuas litteras recitavit . Magna senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio
et offensione Minotauri , id est Calvisi et Tauri ; factum de
te s . c . honorificum . postulabatur ut etiam illi notarentur ;
sed Pansa clementior .
12.25.2
ego , mi Cornifici , quo die primum
in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a . d .
xiii K . Ian . fundamenta ieci rei p . eo ipso die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae ; mihi enim est adsensus senatus de obtinendis provinciis . nec vero postea destiti labefactare eum qui summa cum tua iniuria contumeliaque rei p . provinciam absens obtinebat . itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio . te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis adfectum vehementer gaudeo .
quod te mihi de Sempronio purgas , accipio excusationem ; fuit enim illud quoddam caecum tempus servitutis . ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar , cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p . prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit , atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui .
12.25.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.25.1 | Cic. Fam. 12.25.2 (English) | >>Cic. Fam. 12.25.4 |